Em Latim

Gloria in excelsis Deo
et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

Laudamus te,
benedicimus te,
adoramus te,
glorificamus te,
gratias agimus tibi
propter magnam gloriam tuam,
Domine Deus, Rex caelestis,
Deus Pater omnipotens.

Domine Fili unigenite Jesu Christe,
Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris,
qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Qui tollis peccata mundi,
suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris,
miserere nobis.

Quoniam tu solus sanctus,
tu solus Dominus,
tu solus altissimus, Jesus Christe,
cum sancto Spiritu†, in gloria Dei Patris. Amen.

_____________________________________________________


Credo in Deum, Patrem omnipoténtem,
Creatórem caeli et terrae.
Et in Jesum Christum, Filium eius únicum, Dóminùm nostrum:
qui concéptus est de Spíritu Sancto,
natus ex María Virgine, passus sub Pontio Piláto,
crucifíxus, mórtuus, et sepúltus:
descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis;
ascéndit ad caelos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis:
inde ventúrus est judicare vivos et mórtuos.
Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclésiam Cathólicam,
Sanctórum communionem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem,
vitam aetérnam. Amen.

_____________________________________________________


Pater noster, qui es in caelis Sanctificétur nomen tuum:
Advéniat regnum tuum: Fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie:
Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
Et ne nos indúcas in tentatiónem.
Sed líbera nos a malo. Amen

_____________________________________________________


Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum:
benedícta tu in muliéribus, et benedictus fructus ventris tui Jesus.
Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus,
nunc et in hora mortis nostrae. Amen

_____________________________________________________


Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper. Amen

_____________________________________________________


Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra,
salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas,
praesertim eas,
quae misericordiae tuae maxime indigent.
Amen

_____________________________________________________


Salve, Regina, mater misericordiae, vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae.
Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia, ergo, advocata nostra, illos
tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc
exsilium ostende. O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria.
Ora pro nobis Sancta Dei Genetrix
Benedicat vos omnipotens Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus.
Amen.

_____________________________________________________


Angele Dei, qui custos es mei, me, tibi commíssum pietáte supérna,
illúmina, custódi, rege et gubérna et habitabisque cum me omni tempore,
semper triumphat in via Domini,
et a me omnes inimici offers mihi alas habentes,
ubi opus fuerit, per Iesum Christum et Dominae Nostrae Amen.

_____________________________________________________


Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei Genetrix; nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus nostris, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta. Amen.

_____________________________________________________


Maria sin labe concepta, ora pro nobis qui ad te confugimus

Nenhum comentário:

Postar um comentário

Postagens mais visitadas